Freitag, 2. März 2018

MORGAGNUS: LAT. TEXT: SIEHE UNTEN

vide infra:
Plures viatores Anglos praesertim novi, qui de Italia reduces, laeti, & grate memores narrabant quam humaniter illos exceperat & quantum ex illius colloquiis doctis, variis, jucundis profecerant.
Quamquam autem, ut supra demonstratum est, illud ei a Veneto senatu, pro munere docendi decretum fuit, quod nemini un (xjx)quam concessum, non propterea tamen timere debuit reliquorum Professorum aut offensionem, aut invidiam, cum inter hos nullus esset qui ejus gloriae plurimum non faveret. Quintum Praeses collegii Veneti Gimnasiastici fuit, quae potestas, quamquam legibus cautum fit ne ultra triennium duret, semel tamen ei ad septennium prorogata est. Jure igitur is dicebat, se in summi Beneficii loco ponere quod  in eam civitatem cooptatus esset a qua, quae dari maxima poterant, accepisset ornamenta, quodque docendi causa in eam se contulisset civitatem quae & humanitate & doctrina praestabat; sic multum carae patriae desiderium lenibat, & inde factum est ut licet magnis praemiis invitatus fuisset ad docendum in aliis, iisque celeberrimis, tum intra tum extra Italiam Gymnasiis, ire semper recusaverit. Hoc quoque ad tanti viri laudem illustre fuit, quod Laurentius Heisterus, Georgius Daniel Coschwitzius, Albertus Hallerus, e nostratibus vero Josephus Antonius Pujatus, Franciscus Maria Zanottus, Jo Gerardus Zevianus aliique maximae doctrinae viri quosdam e multis, quos fecerunt, libris ejus nuncuparunt nomini.
---
So sei es!

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen